CORNU

CORNU
CORNU
proprie de quadrupedibus. Plin. l. 11. c. 37. Cornua multis quidem et aquatilium et marinorum et serpentum variis data sunt modis: sed quae iure cornua intelligantur, quadrupedum generi tantum ---- Nec alibi maior naturae lascivia lusit animalium armis. Sparsit haec in ramos, ut cervorum. Aliis simlicia tribuit ---- aliorum finxit in palmas, digitosque emisit ex iis ---- dedit ramosa capreis --- convoluta in anfractum arietum generi, ceu caesius daret: infestaturis --- Rupicapris in dorsum adunca, damis in adversum. Erecta regarumque ambitu contorta et in leve fastigium exacuta sirepsiceroti, mobilia eadem, ut aures, Phrygiae armentis: Troglodytarum in terram directa --- Alris singula, et haec mediô capite, aut naribus. Iamque aliis ad incursum robusta, aliis ad ictum, aliis aduma, aliis redunca, aliis ad iactum pluribus modis, supina, conversa, connexa, omnia in mucronem migrantia etc. Ab his ad Lunam vox trauslata, quae facie aspicitur cornutâ, Virg. l. 3. Aen.
v. 645.
Tertia iam Lunae se cornua lumine complent.
Inde ad Numina: quibus Gentilitas ea passim velut dignitatis, potentiae et auctoritatis symbola, tribut; Hinc Iuppiter corniger, apud Silium Italic. l. 16. Bacchus tauricornis, ταυρόκερος, apud Euripidem, Bacch. act. 1. Ammon. κερατφόρος, αἰπύκερως, corniger et alticornis, apud eundem Silium, l. 14. etc. A' quorum ultuno, lapidi nomen, Ammonis cornu, de quo Solinus, c. 30. Nam ita tortuosus est et inflexus, ut effigiem reddat cornu arietini, fulgore aureô est. Praedivina somnia repraesentare dicitur subiectus capiti incubantium. Nec vero solus Ammon in sua sede fuit cornutus: utpote circumfusus minoribus Numinibus itidem cornutis, quae, eâ gente debellatâ, Romam advecta fuisse, docer Prudentius contra Symmach. l. 2. Hinc et fluvii, qui inter Numina Gentilium erant, cornuti fingebantur. Vide Inacho, Statium, l. 2. Theb. de Ocinaro Lycophronem, de Tybri, Virg. l. 8. Aen. de Acheloo, Sophoclem, Trachin. de aliis alios. Omnes certe fluvios ab Oceano defluos, et in Oceanum refluos, vocari cornua, legas apud Etymol. voce Κέρας. Vide quoque infra Keren-happech. A Diis ad Reges Cornua translata sunt, utpote Diis proximos, Cuius generis fuêre quae Haruspex, visa in capite Cippi, regnum Latii ei portendere dixit, vide Ovid. Metamerph. Ut et illud, e media arietis unicornis fronte prominens, quo Pericli ex agro allato, Lampo vates futurum esse dixit, ut penes illum remaneret Athenis rerum summa, apud Plut. Pericle. Hinc Io cornuta, dicitur peperisse Reges Thebanos, apud Euripidem, in Phoeniss. Actu 3.
Ι᾿ώ θ᾿, ἁ κερόεςςα προμάτωρ,
Καδμείων βασιλῆας ἐγείνατο.
Ipsi Mosi non pauci cornua attribuunt, similitudinem videl. eorum ex radiis faciei eius assurgentium in altum, de quibus Drepanius,
Legiferum nobis monstrat et ipsa senem,
Flammea cornutô vibrantem lumina vultu,
Gestantemque sacris iura superna libris.
Vide supra in voce Arietina cornua. Proprie autem de quadrupedibus, ut dictum. Et quidem Cornu bubulum inprimis in conviviis, apud Veteres frequens; de cuius usu pluribus agit Athenaeus, Dipnosoph. l. 11. ubi idcirco ait, Bacchum fingi κερατοφῦα, a multis etiam Poetis taurum vocari. Inde κεράσαι, i. e. temper are vinum aquâ, ἀπὶ τῶ κεράτων, a cornibus, dictum est. Postea eadem aurô et argentô exornari coeperunt. Tandem, quum e cornibus hisce bibere desitum, forma tamen reservata est, teste Pindarô, apud eundem, ἐξ ἀργυρέων κεράτων πἰνοντες, argenteis bibentes cornibus, sicque ad verorum imitationem, aurea facta sunt atque argentea, eundem in usum. Unde notum illud Historicis poculum, Κέρας Α᾿μαλθείας, cornu copiae, dictum, cuius meminit Eustathius in Iliad. ν. et de Philippo Rege idem narrat, κέρατι amicis propinare fuisse solitum: qui mos nec hodie penitus exolevit, apud Tartaros inprimis. Vide Petrum de Valle, Itiner. tom. 3. Aliosque. Et celebre est aureum Cornu Daniae Regis, regnante Christianô IV. A. C. M. DC. XXXIX. die 20. Iul. a puella Dana Christina Svenonis
filia, in Ripensi Cimbriae dioecesi, in itinere casu repertum: quod conflatum ex obryzo purissimo, rotundum et incurvum, pronâ parte pedes duos Romanos et quinque pollices longitudine aequat, supinâ parte pedes 2. et unum pollicem, tam capax ut liquoris duos sextarios cum semisse capiat, de quo vide infra. Barbarae vero gentes praecipue ad Septentrionem diutissime morem retinuêre. Plin. l. 11. c. 37. Urorum cormbus Barbari septentrionales potant: urnasque binas capitis unius cornua implent. Quod quantum sit, docet Fannius; qui amphoram ait capere duas urhas, urnam quatuor congios, congium sex sextarios. Nec omittendum mirabile Cornu a spectro Ottoni Comiti Oldenburgico oblatum, quod hodieque asservari et in illustrioribus epulis propinari, legimus. Vide quoque infra Crater, item ubi de Ibicibus. Sed et antiquitus bubulum Cornu in usu erat ad convocandos boves, unde βοκάνη Graece, buccina Latinis; qui mos hodieque permanet, Columella, l. 6. c. 23. Id semper crepusculô fieri debet, ut ad sonum buccinae pecus, si quod in silva substiterit, septa repetere consuescat. Hinc adhibita ad convocandos cives, unde Propertius de temporibus Romuli, l. 4. Eleg. 1. v. 13.
Bucoina cogebat priscos ad verba Quirites.
Quod ne a Poeta confictum putes, similiter Diony l. Halicarn. l. 2. Τοὺς δημοτικοὺς, inquit, ὑπηρέται τινὲς κέρασι βοείοις ἐμβυκάνοντες ἐπὶ τὰς ενκλησίας συνῆγον, Plebeios ministri quidam cornibus bovillis insonantes (quasi dicas bucinantes) ad coetus cogebant. De eorundem in bello usu, vide Vegetium, l. 2. c. 22. Ovid. l. 1. Metam. Iuvenalem, Sat. 2. v. 118. etc. quae quidem postea ex aere, at prius boum fuêre cornua. Certe inter Signa vocalia, quibus in militia opus, Cornu dicitur, quod ex uris agrestibus nexum argento, temperatumque arte ac spiritu canentis flatum emittit, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 5. Eorum meminit A. Gellius, l. 1. c. 11. cum ait, Lacedaemonios non cornuum tubarumve signis, sed tibiarum modulis, in proeliis usos esse. In quae verba notat Oiselius ex Varrone, l. 4. Cornua dici, quod ea quae nunc fiunt ex aere, tunc facta fuerint ex bubulo cornu. Fuêre igitur inflexa, sicut contra tubae rectum tubum sive canalem habebant. Ovid. l. 1. Met. v. 98.
Non tuba directi, non aeris cornua flexi.
Haec qui inflabant, Cornicines vel Aeneatores appellati sunt etc. Insuper ad arcus adhibita sunt: Maro, Ecloga 10. v. 59.
------ Libet Partho torquere Cydonia Cornu
Spicula ----- -----
Idem, vel alius, in Ciri,
Gnosia Naupacto contentus spicula cornu.
Ac similiter, Papinius non uno in loco, Aliique. Quid quod inter VII. Orbis miracula memoretur Delii Apollinis κερατινὸς βωμὸς, sive ara ex cormbus; de qua illud Ovidii, Ep. ult. Heroid. Cydippes ad Acontium, v. 99.
Miror et innumeris structam de cornibus aram.
Ac Martialis, alîusque, Spectacul. Epigr. 1. v. 4.
Dissimuletque Deum cornibus are frequens.
Compacta autem illa erat, εὐωνύμων ἀπάντων, ex sinistris omnibus. Vide Callimachum, Hymnô Apollin. Plut. de Theseo et Compar. terr. atque aquatil. item Diogenem in Vita Pythagorae. Alia fuêre Cornua Altaris, quorum mentio Psalm. 118. v. 27. Nempe Altare aeneum in Tabernaculo primum, dein in Templo Salomonico, quatuor suos angulos habebat aere munitos, qui paulo altius extra Altaris limbum extabant. Haec Cornua Altaris dicebantur, sanguinis libationi et victimarum alligationi destinata. Eadem supplices tenebant etc. Exod. c. 27. v. 1---8. Nec omittendus Cornuum facer usus, in inaugurationibus olim Regum Sacerdotumque summorum, in Israelitica gente frequentatus, qui memoratur 1. Samuel. c. 16. v. 1. Dixit Iehova Samueli --- imple cornu tuum oleô et abi ---- ad Ischaium etc. Vase enim corneô servabatur sacrum oleum, quô Reges Sacerdotesque inungi solebant. Ubi observantes Iudaei in Saulis et Iehu inauguratione, lenticulae solum olei, in Davidis vero cornu oleô pleni, fieri mentionem, illâ utpote magis fragili Regnum minus diuturnum illogum duorum Regum; istô vero Regui Davidici perpetuitatem indigitatem esse, aiunt etc. In exercitu porro vox, ut et de his pauca addam, partem illius notat, unde dextrum cornu Nabarzanes, in Darii exercitu, tuitus dicitur, apud Curtium, l. 3. c. 9. qui idem laevi mentionem facit, l. 4. c. 16. ubi ait, Darium laevum fuisse tuitum, Bessumque admonuisse; ut Massagetas equos in laevum Alexandri cornu a latere invehi iuberet. Imo pro quavis eminentia seu extremitate apud probatos Auctores vox sumitur: Cornu iugi, apud eundem Curt. l. 3. c. 4. apud Florum, l. 4. c. 2. Cornua sinus: apud Cicer. ad Atticum, utrumque portus cornu; apud Tacitum, l. 1. Annal. c. 75. Cornu tribunalis. In libris Veterum, qui circum ligneum teretem surculum vel osseum convolvebantur, hinc Volumina dicti; surculus ipse seu surculi capitula, Cornua dicebantur, quae argentô, aurô atque ebore ornari consuevêre; eadem laetiori fortunâ candida, tristiori atrate erant. Unde Ovidius, in Ponto exul, l. 1. Trist. Eleg. 1. v. 7. ad librum suum, ait,
Nec titulus miniô, nec cedrô charta notetur,
Candida nec nigrâ Cornua fronte geras, etc.
Vide quoque infra in voce Coronis. De Cornibus tibiarum, vide supra in voce Coratatdes, et plura apud Salmas. ad Solin. p. 120. et seqq. De Cornibus Crinium, longis videlicet eorum sertis, Ibid. p. 762. etc. Inprimis vero adi de Cornibus Car. Paschal. Coronar. l. 10. c. 4. et 5. Adiciam saltem, Cornu quoque recenseri inter vasa
Ecclesiastica, apud Rornanae Ecclesiae Scriptores; hâcque etiam voce Festum Nativitatis Domini indicari, apud veteres Danos, consuevisse, quod id temporis laetitiae et exhauriendis poculis idoneum habitum sit, uti observat Wormius in Fastis Danicis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • cornu — cornu, ue [ kɔrny ] adj. • XIIe; lat. cornutus 1 ♦ Qui a des cornes. Bête cornue. Diable cornu. 2 ♦ Vx Raisons, idées cornues. ⇒ biscornu. 3 ♦ Qui a la forme d une corne, présente des saillies en forme de corne. Blé cornu, dont les épis… …   Encyclopédie Universelle

  • Cornu — steht für: Cornu (Automobilhersteller), einen ehemaligen französischen Automobilhersteller Cornu (Buchmalerei), eine Gestaltungsform in der Buchmalerei Cornu (Gattung), eine Gattung der Schnirkelschnecken Cornu (Musikinstrument), ein römisches… …   Deutsch Wikipedia

  • Cornu — (pl. cornua) is a Latin word for horn. Cornu may also refer to: Cornu (horn), an ancient musical instrument People: Dominique Cornu, a Belgian road and track cyclist, born 1985. Marie Alfred Cornu, a physicist for whom the Cornu spiral is named… …   Wikipedia

  • cornu — cornu, ue (kor nu, nue) adj. 1°   Qui a des cornes. Les diables cornus. Front cornu. •   Un animal cornu blessa de quelque coups Le lion, qui, plein de courroux...., LA FONT. Fabl. V, 4. 2°   Qui a des coins ou angles saillants. Un pain cornu.… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • cornu — Cornu, [corn]ue. adj. Qui a des cornes. Beste cornuë. Satyre cornu. Il se dit aussi fig. de certaines choses qui ont plusieurs angles & pointes. Cette piece de terre est cornuë. On dit prov. & fig. A mal enfourner on fait les pains cornus, pour… …   Dictionnaire de l'Académie française

  • cornu — CORNU, UE. adj. Qui a des cornes. Bête cornue. Satyre cornu. [b]f♛/b] Il se dit aussi figurément De certai nes choses qui ont plusieurs angles, plusieurs pointes. Cette pièce de terre est cornue. Un pain cornu. [b]f♛/b] On dit proverbialement et… …   Dictionnaire de l'Académie Française 1798

  • Cornu — (lat.), 1) Horn; 2) (röm. Ant.), gekrümmtes, metallenes Blasinstrument, bes. im Kriege; der Bläser des C. hieß Cornĭcen; 3) hornartige Extremität, so die Spitze der Segelstange, der Knopf von Bücherrollen (s. u. Bücher) etc., auch 4) Flügel der… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cornu — Cor nu (k[^o]r n[ u]), n.; pl. {Cornua} ( n[ u]*[.a]). [L.] A horn, or anything shaped like or resembling a horn. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Cornu — (lat.), Horn; C. cervi, Hirschhorn; C. copĭae, Füllhorn (s.d. und Amaltheia) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Cornu — Cornu, Cornut Un nom que certains ont du mal à porter, puisqu il évoque immanquablement celui qui porte des cornes. M.T Morlet émet cependant une réserve, en précisant que le sens de mari trompé est tardif (fin du Moyen Âge), mais elle propose… …   Noms de famille

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”